Paragrafo 19 - Studentville

Paragrafo 19

Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est annitente Crasso,

quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam inuitus dederat, quippe foedum hominem a re

publica procul esse volebat, simul quia boni complures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.

Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicant

imperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei veteres fidosque

clientis, voluntate eius Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea

perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti