Paragrafo 42 - Studentville

Paragrafo 42

Quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum non odore ullo non tactu non sapore capiatur excludat auribus omnem suavitatem huic homini ego fortasse et pauci deos propitios plerique autem iratos putabunt. Ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur; detur aliquid aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur: parcat iuventus pudicitiae suae ne spoliet alienam ne effundat patrimonium ne faenore trucidetur ne incurrat in alterius domum atque famam ne probrum castis labem integris infamiam bonis inferat ne quem vi terreat ne intersit insidiis scelere careat; postremo cum paruerit voluptatibus dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanes hasce adulescentiae cupiditates revocet se aliquando ad curam rei domesticae rei forensis reique publicae ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse experiendo contempsisse videatur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti