Post Auli foedus
exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati prouincias inter se partiuerant Metelloque Numidia
evenerat acri viro et quamquam aduerso populi partium fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus
est alia omnia sibi cum collega ratus ad bellum quod gesturus erat animum intendit. Igitur diffidens ueteri exercitui milites
scribere praesidia undique arcessere arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare ad hoc commeatum affatim denique
omnia quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate socii nomenque
Latinum et reges ultro auxilia mittendo postremo omnis civitas summo studio annitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus
paratis compositisque in Numidiam proficiscitur magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias
invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio