Paragrafo 37 - Studentville

Paragrafo 37

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica

agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur quae dissensio

totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus quem pro praetore in castris relictum supra diximus aut

conficiendi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiendae milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem euocat

magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et

opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat–nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa

hiemalibus aquis paludem fecerat– tamen aut simulandi gratia quo regi formidinem adderet aut cupidine caecus ob thesauros

oppidi potiendi vineas agere aggerem iacere aliaque quae incepto usui forent properare.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti