Pro Caelio Paragrafo 54: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 54

Sed haec quae sunt oratoris propria quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent cum a me ipso elaborata proferri viderentur brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim iudices quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini L. Lucceium sanctissimum hominem et gravissimum testem qui tantum facinus in famam atque fortunas suas neque non audisset illatum a Caelio neque neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate praeditus illis studus illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat neglegere potuisset et quod facinus in alienum hominem intentum severe acciperet id omisisset curare in hospitem? quod per ignotos actum cum comperisset doleret id a suis servis temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve publicis factum reprehenderet id in urbe ac suae domi coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti