Paragrafo 71 - Studentville

Paragrafo 71

Atque hoc etiam loco M. Camurti et C. Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an impudentiam singularem! Audetisne cum ab ea muliere veniatis facere istorum hominum mentionem? audetis excitare tanti flagitii memoriam non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario stupro sunt persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa ut illa vetus aeraria fabula referretur idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur eo maleficio tamen erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi viderentur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti