Paragrafo 51 - Studentville

Paragrafo 51

Sed quoniam emersisse iam e vadis et scopulos praetervecta videtur oratio mea perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum auri quod sumptum a Clodia dicitur et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit ut dicitis quod L. Luccei servis daret per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis plenum sceleris consilium plenum audaciae!

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti