Paragrafo 53 - Studentville

Paragrafo 53

Romani ex improuiso pulueris vim magnam animaduertunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et

primo rati humum aridam vento agitari post ubi aequabilem manere et sicuti acies movebatur magis magisque appropinquare vident

cognita re properantes arma capiunt ac pro castris sicuti imperabatur consistunt. Deinde ubi propius ventum est utrimque magno

clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati dum in elephantis auxilium putant postquam eos impeditos ramis arborum atque

ita disiectos circumveniri vident fugam faciunt ac plerique abiectis armis collis aut noctis quae iam aderat auxilio integri

abeunt. Elephanti quattuor capti relicui omnes numero quadraginta interfecti. At Romani quamquam itinere atque opere castrorum

et proelio fessi lassique erant tamen quod Metellus amplius opinione morabatur instructi intentique obviam procedunt; nam dolus

Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte postquam haud procul inter se erant strepitu uelut

hostes adventare alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere; et paene imprudentia admissum facinus miserabile ni

utrimque praemissi equites rem explorauissent. Igitur pro metu repente gaudium mutatur: milites alius alium laeti appellant

acta edocent atque audiunt sua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis

gloriari licet aduersae res etiam bonos detrectant.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti