Pro Caelio, 30 - Studentville

Pro Caelio, 30

Itaque severitati tuae, ut

oportet, ita respondere non audeo; erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere; non, inquam, audeo;

perfugiis non utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto, ut, si qua est invidia communis hoc tempore aeris

alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia

noceant. Atque ego idem, qui haec postulo, quin criminibus, quae in hunc proprie conferuntur, diligentissime respondeam, non

recuso. Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum

quaesitum, quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae

quaestionis. “Adulter, impudicus, sequester” convicium est, non accusatio; nullum est enim fundamentum horum criminum, nulla

sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti