Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex

libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae sicuti ego aestimo satis amplae magnificaeque fuere

verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia per terrarum orbem

Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur quantum eam verbis potuere extollere

praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat ingenium nemo sine

corpore exercebat optimus quisque facere quam dicere sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti