Paragrafo 58 - Studentville

Paragrafo 58

Dum apud Zamam sic certatur

Iugurtha ex improuiso castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium

expectantibus portam irrumpit. At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere alii arma

capere; magna pars uulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto

locum cepere paulo quam alii editiorem neque inde maxima vi depelli quiuerunt sed tela eminus missa remittere pauci in pluribus

minus frustrari; sin Numidae propius accessissent ibi vero virtutem ostendere et eos maxima vi caedere fundere atque fugare.

Interim Metellus cum acerrime rem gereret clamorem hostilem a tergo accepit dein conuerso equo animaduertit fugam ad se versum

fieri quae res indicabat popularis esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus

sociorum eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue

hostis inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Iugurtha munimento castrorum impeditus cum alii super vallum

praecipitarentur alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus

infecto negotio postquam nox aderat in castra cum exercitu revertitur.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti