Igitur postero die prius quam ad oppugnandum egrederetur
equitatum omnem in ea parte qua regis adventus erat pro castris agitare iubet portas et proxima loca tribunis dispertit deinde
ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in
proximo locati fuerant paulisper territi perturbantur relicui cito subueniunt. Neque diutius Numidae resistere quiuissent ni
pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti non uti equestri proelio solet sequi dein
cedere sed aduersis equis concurrere implicare ac perturbare aciem : ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio