Quod postquam Romae cognitum est
et res in senatu agitari coepta idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia interdum iurgiis trahendo tempus
atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus vir acer et infestus potentiae nobilitatis populum
Romanum edocuisset id agi ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur profecto omnis invidia prolatandis
consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus dilicti conscientia populum timet
lege Sempronia prouinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica L. Bestia
Calpurnius; Calpurnio Numidia Scipioni Italia obuenit. Deinde exercitus qui in Africam portaretur scribitur; stipendium aliaque
quae bello usui forent decernuntur.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio