Paragrafo 59 - Studentville

Paragrafo 59

Sed quaestiones urgent Milonem quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni! quid potest agi severius? [De servis nulla lege quaestio est in dominum nisi de incestu ut fuit in Clodium.] Proxime deos accessit Clodius propius quam tum cum ad ipsos penetrarat cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum [de servo] quaeri noluerunt non quin posset verum inveniri sed quia videbatur indignum esse et [domini] morte ipsa tristius. In reum de servo accusatoris cum quaeritur verum inveniri potest

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti