Paragrafo 47 - Studentville

Paragrafo 47

Videte iudices quantae res his testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde–non enim video cur non meum quoque agam negotium–scitis iudices fuisse qui in hac rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant. Iacent suis testibus [ei] qui Clodium negant eo die Romam nisi de Cyro audisset fuisse rediturum. Respiravi liberatus sum; non vereor ne quod ne suspicari quidem potuerim videar id cogitasse.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti