Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse?

puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. Nam aut nihil omnino est fortuitum,

aut hoc ipsum potuit evenire fortuna. Quaero igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla

vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent. Quid ergo adtinet

inculcare fatum, cum sine fato ratio omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti