Paragrafo 12 - Studentville

Paragrafo 12

Sint igitur

astrologorum percepta huius modi: ‘Si quis (verbi causa) oriente Canicula natus est, is in mari non morietur.’ Vigila,

Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras. Si enim est verum, quod

ita conectitur: ‘Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur’, illud quoque verum est: ‘Si Fabius oriente

Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.’ Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et

Fabium in mari moriturum; et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse

Fabium, et in mari esse moriturum. Ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus: ‘Et est Fabius, et in mari Fabius

morietur’, quod, ut propositum est, ne fieri quidem potest. Ergo illud: ‘Morietur in mari Fabius’ ex eo genere est,

quod fieri non potest. Omne ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non potest.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti