Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi
quisque legatus aut tribunus curabat eo acerrime niti neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani
agere: oppugnare aut parare omnibus locis auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere clamor permixtus hortatione
laetitia gemitu item strepitus armorum ad caelum ferri tela utrimque uolare. Sed illi qui moenia defensabant ubi hostes paulum
modo pugnam remiserant intenti proelium equestre prospectabant. Eos uti quaeque Iugurthae res erant laetos modo modo pauidos
animaduerteres; ac sicuti audiri a suis aut cerni possent monere alii alii hortari aut manu significare aut niti corporibus et
ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare. Quod ubi Mario cognitum est–nam is in ea parte curabat — consulto
lenius agere ac diffidentiam rei simulare pati Numidas sine tumultu regis proelium visere. Ita illis studio suorum asstrictis
repente magna vi murum aggreditur. Et iam scalis egressi milites prope summa ceperant cum oppidani concurrunt; lapides ignem
alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae qui supersteterant
afflicti sunt ceteri quoquo modo potuere pauci integri magna pars uulneribus confecti abeunt. Denique utrimque proelium nox
diremit.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio