Igitur consul
omnibus exploratis credo dis fretus–nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat quippe etiam frumenti
inopia temptabatur quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et quodcumque natum fuerat iussu regis in loca munita
contulerant ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate nam aestatis extremum erat– tamen pro rei copia satis prouidenter
exornat. Pecus omne quod superioribus diebus praedae fuerat equitibus auxiliariis agendum attribuit A. Manlium legatum cum
cohortibus expeditis ad oppidum Laris ubi stipendium et commeatum locauerat ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies
eodem venturum. Sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio