Pro Caelio Paragrafo 61: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 61

Sed tamen venenum unde fuerit quem ad modum paratum sit non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio pudenti adulescenti et bono Caeli familiari; constitutum esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque iis veneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro quid attinuerit ferri in eum locum constitutum cur illi servi non ad Caelium domum venerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli tanta familiaritas cum Clodia quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? Sin autem iam suberat simultas exstincta erat consuetudo discidium exstiterat “hinc illae lacrimae ” nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti