Paragrafo 67 - Studentville

Paragrafo 67

Praegestit animus iam videre primum lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiares deinde fortes viros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum collocatos; ex quibus requiram quem ad modum latuerint aut ubi alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes tulerit ac texerit. Illud vero respondere cogam cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quam videtis non aut stantem comprenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto si in istum locum processerint explicabunt. Quam volent in conviviis faceti dicaces non numquam etiam ad vinum diserti sint alia fori vis est alia triclinii alia subselliorum ratio alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnes istorum delicias omnes ineptias si prodierint. Sed me audiant navent aliam operam aliam ineant gratiam in aliis se rebus ostentent vigeant apud istam mulierem venustate dominentur sumptibus haereant iaceant deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti