Paragrafo 7 - Studentville

Paragrafo 7

Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati fortissimi viri qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti