Paragrafo 96 - Studentville

Paragrafo 96

Igitur Sulla uti supra dictum est postquam in Africam atque in castra

Mari cum equitatu venit rudis antea et ignarus belli sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites

benigne appellare multis rogantibus aliis per se ipse dare beneficia inuitus accipere sed ea properantius quam aes mutuum

reddere ipse ab nullo repetere magis id laborare ut illi quam plurimi deberent ioca atque seria cum humillimis agere in

operibus in agmine atque ad vigilias multus adesse neque interim quod praua ambitio solet consulis aut cuiusquam boni famam

laedere tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati plerosque antevenire. Quibus rebus et artibus brevi Mario

militibusque carissimus factus.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti