Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit sed cum turma
sua quam ex fortissimis magis quam familiarissimis parauerat uagari passim ac modo laborantibus suis succurrere modo hostis ubi
confertissimi obstiterant invadere; manu consulere militibus quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat. Iamque dies
consumptus erat cum tamen barbari nihil remittere atque uti reges praeceperant noctem pro se rati acrius instare. Tum Marius ex
copia rerum consilium trahit atque uti suis receptui locus esset collis duos propinquos inter se occupat quorum in uno castris
parum amplo fons aquae magnus erat alter usui opportunus quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat. Ceterum
apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet ipse paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum
contrahit dein cunctos pleno gradu in collem subducit. Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur neque tamen suos
longius abire sinunt sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere. Dein crebris ignibus factis plerumque noctis
barbari more suo laetari exultare strepere vocibus; et ipsi duces feroces quia non fugerant pro victoribus agere. Sed ea cuncta
Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio