Paragrafo 41 - Studentville

Paragrafo 41

Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae

ortus est otio atque abundantia earum rerum quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus

placide modesteque inter se rem publicam tractabant neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis

in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit scilicet ea quae res secundae amant lascivia atque

superbia incessere. Ita quod in aduersis rebus optauerant otium postquam adepti sunt asperius acerbiusque fuit. Namque coepere

nobilitas dignitatem populus libertatem in libidinem vertere sibi quisque ducere trahere rapere. Ita omnia in duas partis

abstracta sunt res publica quae media fuerat dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat plebis vis soluta atque

dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium prouinciae magistratus

gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea

parentes aut parui liberi militum uti quisque potentiori confinis erat sedibus pellebantur. Ita cum potentia auaritia sine modo

modestiaque invadere polluere et vastare omnia nihil pensi neque sancti habere quoad semet ipsa praecipitauit. Nam ubi primum

ex nobilitate reperti sunt qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent moveri civitas et dissensio civilis quasi

permixtio tarare oriri coepit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti