Per idem tempus aduersum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum.
Quo metu Italia omnis contremuerat. Illincque [et inde] usque ad nostram memoriam Romani sic habuere alia omnia virtuti suae
prona esse cum Gallis pro salute non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum
adduci nuntiatum est Marius consul absens factus est et ei decreta prouincia Gallia isque Kalendis Ianuariis magna gloria
consul triumphauit. Et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio