Igitur in eo colle quem transuerso itinere porrectum docuimus Iugurtha extenuata suorum acie consedit.
Elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem cum omni equitatu
et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur uti memores pristinae
virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant: cum iis certamen fore quos antea victos sub iugum
miserint; ducem illis non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis prouisa locum superiorem ut prudentes cum
imperitis ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent. Proinde parati intentique essent signo
dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore. Ad hoc
viritim uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare
postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare cum interim Metellus ignarus hostium
monte degrediens cum exercitu conspicatur. Primo dubius quidnam insolita facies ostenderet–nam inter virgulta equi Numidaeque
consederant neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti quidnam esset cum natura loci tum dolo ipsi atque signa
militaria obscurati– dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus in dextro latere quod
proximum hostis erat triplicibus subsidiis aciem instruxit inter manipulos funditores et sagittarios dispertit equitatum omnem
in cornibus locat ac pauca pro tempore milites hortatus aciem sicuti instruxerat transuersis principiis in planum deducit.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio