Paragrafo 76 - Studentville

Paragrafo 76

Sed rex nihil iam infectum Metello credens

quippe qui omnia arma tela locos tempora denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat cum liberis et magna

parte pecuniae ex oppido noctu profugit. Neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus simulabat sese negoti

gratia properare ceterum proditionem timebat quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex

opportunitate capi. At Metellus ubi oppidanos proelio intentos simul oppidum et operibus et loco munitum videt vallo fossaque

moenia circumvenit. Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere [superque eas] aggerem iacere et super aggerem

impositis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare parare; prorsus ab utrisque nihil relicuum fieri.

Denique Romani multo ante labore proeliisque fatigati post dies quadraginta quam eo ventum erat oppido modo potiti; praeda

omnis ab perfugis corrupta. Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident aurum atque argentum et alia quae

prima ducuntur domum regiam comportant. Ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt et quas victi ab

hostibus poenas metuerant eas ipsi volentes pependere.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti