Bellum Iugurthinum Paragrafo 54: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 54

Metellus in isdem castris

quatriduo moratus saucios cum cura reficit meritos in proeliis more militiae donat uniuersos in contione laudat atque agit

gratias hortatur ad cetera quae levia sunt parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum relicuos labores pro praeda

fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret cum paucisne esset an exercitum

haberet ut sese victus gereret exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat

exercitum numero hominum ampliorem sed hebetem infirmumque agri ac pecoris magis quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat

quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. Quo cuiusque animus fert eo discedunt neque id flagitium

militiae ducitur: ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse bellum renovari quod nisi

ex illius libidine geri non posset praeterea inicum certamen sibi cum hostibus minore detrimento illos vinci quam suos vincere

statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerendum. Itaque in loca Numidiae opulentissima pergit agros vastat

multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque puberes interfici iubet alia omnia militum praedam

esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia quae usui forent affatim praebita; ubicumque res

postulabat praesidium impositum. Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant; quippe cuius

spes omnis in fuga sita erat sequi cogebatur et qui sua loca defendere nequiuerat in alienis bellum gerere. Tamen ex copia quod

optimum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet ipse cum delectis equitibus Metellum

sequitur nocturnis et auiis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. Eorum plerique inermes cadunt multi

capiuntur nemo omnium intactus profugit et Numidae prius quam ex castris subveniretur sicuti iussi erant in proximos collis

discedunt.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti