Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Paragrafo 6 del Bellum Catilinarium di Sallustio: versione tradotta

Urbem Romam sicuti ego accepi

condidere atque habuere initio Troiani qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur et cum his Aborigines genus hominum

agreste sine legibus sine imperio liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere dispari genere dissimili lingua

alius alio more viventes incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita breui multitudo diversa atque uaga concordia

civitas facta erat. Sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur sicuti

pleraque mortalium habentur invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello temptare pauci ex amicis

auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare alius alium

hortari hostibus obuiam ire libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant sociis atque

amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum nomen imperi regium

habebant. Delecti quibus corpus annis infirmum ingenium sapientia validum erat rei publicae consultabant: hi vel aetate vel

curae similitudine patres appellabantur. Post ubi regium imperium quod initio conseruandae libertatis atque augendae rei

publicae fuerat in superbiam dominationemque se conuertit immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo

minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti