Paragrafo 75 - Studentville

Paragrafo 75

qui huic T. Furfanio–cui viro di immortales! quid enim ego de muliercula Scantia quid de adulescente P. Apinio dicam? quorum utrique mortem est minitatus nisi sibi hortorum possessione cessissent–sed ausum esse Furfanio dicere si sibi pecuniam quantam poposcerat non dedisset mortuum se in domum eius inlaturum qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem hominem mihi coniunctum fidissima gratia absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.’

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti