Paragrafo 72 - Studentville

Paragrafo 72

Ad ea rex aliter atque animo gerebat placide respondit.

Bomilcare aliisque multis quos socios insidiarum cognoverat interfectis iram oppresserat ne qua ex eo negotio seditio oreretur.

Neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere civis

hostisque iuxta metuere circumspectare omnia et omni strepitu pauescere alio atque alio loco saepe contra decus regium noctu

requiescere interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti