Paragrafo 84 - Studentville

Paragrafo 84

At Marius ut supra diximus

cupientissima plebe consul factus postquam ei prouinciam Numidiam popuIus iussit antea iam infestus nobilitati tum vero multus

atque ferox instare; singulos modo modo uniuersos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse alia

praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interim quae bello opus erant prima habere: postulare legionibus supplementum

auxilia a populis et regibus arcessere praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque plerosque militiae paucos fama cognitos

accire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus quamquam aduersus erat de ullo

negotio abnuere audebat. Ceterum supplementum etiam laetus decreverat quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut

belli usum aut studia uulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata: tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese

quisque praeda locupletem fore victorem domum rediturum alia huiusce modi animis trahebant et eos non paulum oratione sua

Marius arrexerat. Nam postquam omnibus quae postulauerat decretis milites scribere uult hortandi causa simul et nobilitatem uti

consueuerat exagitandi contionem populi aduocauit. Deinde hoc modo disseruit:

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti