“Scio ego
Quirites plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et postquam adepti sunt gerere: primo industrios supplices modicos
esse dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est uniuersa res publica quam
consulatus aut praetura eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit quantum cum maximo vestro
beneficio negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere cogere ad militiam eos quos nolis offendere domi forisque
omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione Quirites asperius est. Ad hoc alii si deliquere uetus
nobilitas maiorum fortia facta cognatorum et affinium opes multae clientelae omnia haec praesidio assunt; mihi spes omnes in
memet sitae quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego Quirites omnium ora in me
conuersa esse aequos bonosque fauere–quippe mea bene facta rei publicae procedunt– nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo
mihi acrius annitendum est uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui uti omnis labores et
pericula consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam ea uti accepta mercede deseram non est consilium
Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare qui per ambitionem sese probos simulauere; mihi qui omnem aetatem in
optimis artibus egi bene facere iam ex consuetudine in naturam vertit. bellum me gerere cum Iugurtha iussistis quam rem
nobilitas aegerrime tulit. Quaeso reputate cum animis vestris num id mutare melius sit si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc
aut aliud tale negotium mittatis hominem ueteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re
ignarus omnium trepidet festinet sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. Ita plerumque evenit ut quem vos imperare
iussistis is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scio Quirites qui postquam consules facti sunt et acta maiorum et
Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines nam gerere quam fieri tempore posterius re atque usu prius
est. Comparate nunc Quirites cum illorum superbia me hominem nouum. Quae illi audire aut legere solent eorum partem vidi alia
egomet gessi; quae illi litteris ea ego militando didici. Nunc vos existimate facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem
meam ego illorum ignaviam; mihi fortuna illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo sed
fortissimum quemque generosissimum. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset mene an illos ex se gigni maluerint
quid responsuros creditis nisi sese liberos quam optimos voluisse? quod si iure me despiciunt faciant item maioribus suis
quibus uti mihi ex virtute nobilitas coepit. Inuident honori meo: ergo invideant labori innocentiae periculis etiam meis
quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt quasi vestros honores contemnant; ita hos petunt
quasi honeste vixerint. Ne illi falsi sunt qui diuersissimas res pariter expectant ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
Atque etiam cum apud vos aut in senatu verba faciunt pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando
clariores sese putant. Quod contra est. Nam quanto vita illorum praeclarior tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita
se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Huiusce rei ego inopiam
fateor Quirites verum id quod multo praeclarius est meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte quam iniqui sint. Quod ex
aliena virtute sibi arrogant id mihi ex mea non concedunt scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est quam
certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro si iam mihi respondere uelint abunde illis facundam
et compositam orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosque maledictis lacerent non placuit
reticere ne quis modestiam in conscientiam duceret. Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: quippe
vera necesse est bene praedicent falsa vita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusantur qui mihi summum
honorem et maximum negotium imposuistis etiam atque etiam reputate num eorum paenitendum sit. Non possum fidei causa imagines
neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare at si res postulet hastas uexillum phaleras alia militaria dona
praeterea cicatrices aduerso corpore. Hae sunt meae imagines haec nobilitas non hereditate relicta ut illa illis sed quae ego
meis plurimis laboribus et periculis quaesiui. Non sunt composita verba mea: parui id facio. Ipsa se virtus satis ostendit;
illis artificio opus est ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere quippe quae
ad virtutem doctoribus nihil profuerant. At illa multo optima rei publicae doctus sum: hostem ferire praesidia agitare nihil
metuere nisi turpem famam hiemem et aestatem iuxta pati humi requiescere eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego
praeceptis milites hortabor neque illos arte colam me opulenter neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile hoc
civile imperium. Namque cum tute per mollitiem agas exercitum supplicio cogere id est dominum non imperatorem esse. Haec atque
alia talia maiores vestri faciendo seque remque publicam celebrauere. Quis nobilitas freta ipsa dissimilis moribus nos illorum
aemulos contemnit et omnis honores non ex merito sed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissimi procul errant.
maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias imagines memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere neque
poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt quia parum scite convivium exorno
neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo. Quae mihi libet confiteri Quirites. Nam ex parente meo et
ex aliis sanctis viris ita accepi munditias mulieribus viris laborem convenire omnibusque bonis oportere plus gloriae quam
divitiarum esse; arma non supellectilem decori esse. Quin ergo quod iuuat quod carum aestimant id semper faciant: ament potent;
ubi adulescentiam habuere ibi senectutem agant in conviviis dediti ventri et turpissimae parti corporis; sudorem puluerem et
alia talia relinquant nobis quibus illa epulis iucundiora sunt. verum non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi
viri bonorum praemia ereptum eunt. Ita iniustissime luxuria et ignavia pessimae artes illis qui coluere eas nihil officiunt rei
publicae innoxiae cladi sunt. Nunc quoniam illis quantum mei mores non illorum flagitia poscebant respondi pauca de re publica
loquar. Primum omnium de Numidia bonum habete animum Quirites. Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt omnia remouistis:
auaritiam imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens sed mehercule magis strenuos quam felix. Nam
magna pars eius auaritia aut temeritate ducum attrita est. Quam ob rem vos quibus militaris aetas est annitimini mecum et
capessite rem publicam neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine [a]ut in
proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. Et profecto dis iuuantibus
omnia matura sunt: victoria praeda laus. Quae si dubia aut procul essent tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat.
Etenim nemo ignavia immortalis factus est neque quisquam parens liberis uti aeterni forent optauit magis uti boni honestique
vitam exigerent. Plura dicerem Quirites si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.”
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio