Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissimis
animis accipitur plebi patribusque postquam invidia decesserat iuxta carus. Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium
res pariter attendere: cognoscere quid boni utrisque aut contra esset explorare itinera regum consilia et insidias eorum
antevenire nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati. Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas
agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat. Quae postquam gloriosa
modo neque belli patrandi cognovit statuit urbis quae viris aut loco pro hostibus et aduersum se opportunissimae erant singulas
circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatum iri si ea pateretur aut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios ad eum saepe
miserat: velle populi Romani amicitiam; ne quid ab se hostile timeret. Id simulaueritne quo improuisus grauior accideret an
mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus parum exploratum est.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio