Paragrafo 90 - Studentville

Paragrafo 90

An ille praetor ille vero consul–si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent–ille denique vivus mali nihil fecisset qui mortuus uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio] duce curiam incenderit? Quo quid miserius quid acerbius quid luctuosius vidimus? Templum sanctitatis amplitudinis mentis consili publici caput urbis aram sociorum portum omnium gentium sedem ab universo populo concessam uni ordini inflammari exscindi funestari? neque id fieri a multitudine imperita–quamquam esset miserum id ipsum–sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo quid signifer pro vivo non esset ausus? In curiam potissimum abiecit ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti