Paragrafo 94 - Studentville

Paragrafo 94

O frustra ‘inquit’ mihi suscepti labores! O spes fallaces et cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam equitibus Romanis quorum vires erant debiles bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te’–mecum enim saepissime loquitur–‘patriae reddidissem mihi putarem in patria non futurum locum? Ubi nunc senatus est quem secuti sumus? ubi equites Romani illi [illi]’ inquit ‘tui? ubi studia municipiorum? ubi Italiae voces? ubi denique tua illa M. Tulli quae plurimis fuit auxilio vox atque defensio? mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?’

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti