Paragrafo 1
1 Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus eaque et populi Romani et omnium
gentium firmata consensu versari quandam inter homines divinationem quam Graeci mantikh/n appellant id est praesensionem et
scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris si modo est ulla quaque proxime ad deorum vim natura mortalis
possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam Graeci sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis Graeci ut Plato
interpretatur a furore duxerunt. 2 Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam neque tam immanem tamque barbaram
quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii ut ab ultimis auctoritatem
repetam propter planitiam magnitudinemque regionum quas incolebant cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur
traiectiones motusque stellarum observitaverunt quibus notati quid cuique significaretur memoriae prodiderunt. Qua in natione
Chaldaei non ex artis sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse ut praedici
posset quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum
innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia quibus nationibus
praefuimus ipsi volatibus avium cantibus que certissimis signis declarari res futuras putant. 3 Quam vero Graecia coloniam
misit in Aeoliam Ioniam Asiam Siciliam Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum susceptum ab ea
sine consilio deorum est?
Paragrafo 2
Nec unum genus est divinationis publice
privatimque celebratum. Nam ut omittam ceteros populos noster quam multa genera complexus est! Principio huius urbis parens
Romulus non solum auspicato urbem condidisse sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges
usi et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur esse et
impetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina omnem hanc ex Etruria
scientiam adhibebant ne genus esset ullum divinationis quod neglectum ab iis videretur. 4 Et cum duobus modis animi sine
ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur uno furente altero somniante furoris divinationem Sibyllinis
maxime versibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. Ex quo genere saepe hariolorum
etiam et vatum furibundas praedictiones ut Octaviano bello Corneli Culleoli audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora si
quae ad rem publicam pertinere visa sunt a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L.
Iulius qui cum P. Rutilio consul fuit de senatus sententia refecit ex Caeciliae Baliarici filiae
somnio.
Paragrafo 3
5 Atque haec ut ego arbitror veteres rerum magis eventis moniti
quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta cur esset vera divinatio conlecta sunt; e quibus
ut de antiquissumis loquar Colophonius Xenophanes unus qui deos esse diceret divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes
praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt sed non uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici
Zenoque et ii qui ab eo essent profecti manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis
consentientibus cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset qui etiam ipse augur vellet esse plurumisque
locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera
sustulit somniorum et furoris reliquit Cratippusque familiaris noster quem ego parem summis Peripateticis iudico isdem rebus
fidem tribuit reliqua divinationis genera reiecit. 6 Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent quod et Zeno in suis
commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset accessit acerrumo vir ingenio Chrysippus
qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam uno praeterea de oraclis uno de somniis; quem subsequens unum
librum Babylonius Diogenes edidit eius auditor duo Antipater quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel princeps eius
disciplinae Posidoni doctor discipulus Antipatri degeneravit Panaetius nec tamen ausus est negare vim esse divinandi sed
dubitare se dixit. Quod illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit nos ut in reliquis rebus faciamus a Stoicis
non concedetur? praesertim cum id de quo Panaetio non liquet reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius. 7 Sed
haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio comprobata
est.
Paragrafo 4
Etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit de divinatione iudicandum
quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint verentibusque ne temere vel falsae rei vel non satis
cognitae adsentiamur faciendum videtur ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus ut fecimus in iis
tribus libris quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est tum in eo
loco maxime in quo iudicandum est quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est enim periculum ne aut
neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.
Paragrafo 5
8
Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper cum essem cum Q. fratre in Tusculano disputatum est. Nam cum ambulandi
causa in Lyceum venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est) “Perlegi” ille inquit “tuum paulo ante tertium de natura
deorum in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit sententiam meam non funditus tamen sustulit.” “Optime vero” inquam;
“etenim ipse Cotta sic disputata ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.” Tum Quintus: “Dicitur
quidem istuc” inquit “a Cotta et vero saepius credo ne communia iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos disserendi
deos mihi videtur funditus tollere. 9 Eius orationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in
secundo libro a Lucilio cuius disputatio tibi ipsi ut in extremo tertio scribis ad veritatem est visa propensior. Sed quod
praetermissum est in illis libris (credo quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri) id est de
divinatione quae est earum rerum quae fortuitae putantur praedictio atque praesensio id si placet videamus quam habeat vim et
quale sit. Ego enim sic existimo si sint ea genera divinandi vera de quibus accepimus quaeque colimus esse deos vicissimque si
di sint esse qui divinent.”
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone