Libro 2, Par. da 11 a 15 - Studentville

Libro 2, Par. da 11 a 15

Paragrafo 11
Duo enim genera divinandi esse

dicebas unum artificiosum alterum naturale; artificiosum constare partim ex coniectura partim ex observatione diuturna;

naturale quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos

haberemus. Artificiosa divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent

tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas. 27 Illud autem

naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri. Duxisti

autem divinationem omnem a tribus rebus a deo a fato a natura. Sed tamen cum explicare nihil posses pugnasti commenticiorum

exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: hoc ego philosophi non esse arbitror testibus uti qui aut casu veri

aut malitia falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus oportet quare quidque ita sit docere non eventis iis

praesertim quibus mihi liceat non credere.

Paragrafo 12
28 Ut ordiar ab haruspicina

quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo – sed soli sumus; licet verum exquirere sine invidia mihi

praesertim de plerisque dubitanti – inspiciamus si placet exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea quae significari

dicuntur extis cognita esse ab haruspicibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit? Aut quam longinquo tempore

observari potuit? Aut quo modo est contata inter ipsos quae pars inimica quae pars familiaris esset quod fissum periculum quod

commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci Elii Aegyptii Poeni contulerunt? At id praeterquam quod fieri

non potuit ne fingi quidem potest; alios enim alio more videmus exta interpretari nec esse unam omnium disciplinam. 29 Et certe

si est in extis aliqua vis quae declaret futura necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo

numine deorum vique divina. Cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes motusque diffusa quid habere potest commune

non dicam gallinaceum fel (sunt enim qui vel argutissima haec exta esse dicant) sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid

habet naturale quod declarare possit quid futurum sit?

Paragrafo 13
30 Democritus

tamen non inscite nugatur ut physicus quo genere nihil adrogantius:
“quod est ante pedes nemo spectat caeli scrutantur

plagas”.
Verum is tamen habitu extorum et colore declarari censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum quas terra

procreet vel ubertatem vel tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. 0 mortalem beatum cui certo

scio ludum numquam defuisse! Huncine hominem tantis delectatum esse nugis ut non videret tum futurum id veri simile si omnium

pecudum exta eodem temporem eundem habitum se coloremque converterent? Sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque

plenum est aliae horridum et exile quid est quod declarari possit habitu extorum et colore? 31 An hoc eiusdem modi est quale

Pherecydeum illud quod est a te dictum qui cum aquam ex puteo vidisset haustam terrae motum dixit futurum? Parum credo

impudenter quod cum factus est motus dicere audent quae vis id effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt?

Multa istius modi dicuntur in scholis sed credere omnia vide ne non sit necesse. 32 Verum sint sane ista Democritea vera;

quando ea nos extis exquirimus? Aut quando aliquid eius modi ab haruspice inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni

pericula monent; tum hereditates tum damna denuntiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris ex omni parte

diligentissume considerant; si vero id non est inventum nihil putant accidere potuisse

tristius.

Paragrafo 14
33 Haec observari certe non potuerunt ut supra docui. Sunt

igitur artis inventa non vetustatis si est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem natura quam cognationem habent? Quae ut

uno consensu iuncta sit et continens (quod video placuisse physicis eisque maxume qui omne quod esset unum esse dixerunt) quid

habere mundus potest cum thesauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura

primum exta sunt coniuncta mundo deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec dicere? Ut enim iam sit

aliqua in natura rerum contagio quam esse concedo (multa enim Stoici conligunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicunt augeri

et puleium aridum florescere brumali ipso die et inflatas rumpi vesiculas et semina malorum quae in iis mediis inclusa sint in

contrarias partis se vertere; iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios ostreisque et conchylus omnibus contingere ut

cum luna pariter crescant pariterque decrescant arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente quia tum exsiccatae

sint tempestive caedi putentur; 34 quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam quorum accessus et recessus lunae motu

gubernantur? Sescenta licet eiusdem modi proferri ut distantium rerum cognatio naturalis appareat) – demus hoc: nihil enim huic

disputationi adversatur; num etiam si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore lucrum ostenditur? Qua ex coniunctione naturae et

quasi concentu atque consensu quam sumpa/qeian Graeci appellant convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus

quaesticulus cum caelo terra rerumque natura?

Paragrafo 15
Concedam hoc ipsum si vis

etsi magnam iacturam causae fecero si ullam esse convenientiam naturae cum extis concessero. 35 Sed tamen eo concesso qui

evenit ut is qui impetrire velit convenientem hostiam rebus suis immolet? Hoc erat quod ego non rebar posse dissolvi. At quam

festive dissolvitur! Pudet me non tui quidem cuius etiam memoriam admiror sed Chrysippi Antipatri Posidoni qui idem istuc

quidem dicunt quod est dictum a te ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam quae toto confusa

mundo sit. Illud vero multo etiam melius quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit tum fieri

extorum mutationem ut aut absit aliquid aut supersit; deorum enim numini parere omnia. 36 Haec iam mihi crede ne aniculae

quidem existimant. An censes eundem vitulum si alius delegerit sine capite iecur inventurum; si alius cum capite? Haec decessio

capitis aut accessio subitone fieri potest ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? Non perspicitis aleam quandam esse

in hostiis deligendis praesertim cum res ipsa doceat? Cum enim tristissuma exta sine capite fuerunt quibus nihil videtur esse

dirius proxuma hostia litatur saepe pulcherrume. Ubi igitur illae minae superiorum extorum? Aut quae tam subito facta est

deorum tanta placatio?

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti