Paragrafo 1
1 Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis ne
quando intermitterem consulere rei publicae nulla maior occurrebat quam si optimarum artium vias traderem meis civibus; quod
compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus ut maxime potuimus ad philosophiae studium eo libro qui
est inscriptus Hortensius et quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur quattuor
Academicis libris ostendimus. 2 Cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum perpurgatus est is
locus a nobis quinque libris ut quid a quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi posset. Totidem subsecuti
libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte
secundus de tolerando dolore de aegritudine lenienda tertius quartus de reliquis animi perturbationibus quintus eum locum
complexus est qui totam philosophiam maxime inlustrat: docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 3 Quibus
rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset
cumulateque perfecta de divinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus ut est in animo de fato si adiunxerimus erit
abunde satisfactum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica quos tum scripsimus cum
gubernacula rei publicae tenebamus: magnus locus philosophiaeque proprius a Platone Aristotele Theophrasto totaque
Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi idem ipsi sane aliquantum medetur
ceteris item multum illam profuturam Puto. Interiectus est etiam nuper liber is quem ad nostrum Atticum de senectute misimus;
in primisque quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis Cato noster in horum librorum numero ponendus est. 4 Cumque
Aristoteles itemque Theophrastus excellentes viri cum subtilitate tum copia cum philosophia dicendi etiam praecepta
coniunxerint nostri quoque oratorii libri in eundem librorum numerum reverendi videntur: ita tres erunt de oratore quartus
Brutus quintus Orator.
Paragrafo 2
Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus
animo sic parati ut nisi quae causa gravior obstitisset nullum philosophiae locum esse pateremur qui non Latinis litteris
inlustratus pateret. Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusve possumus quam si docemus atque erudimus iuventutem his
praesertim moribus atque temporibus quibus ita prolapsa est ut omnium opibus refrenanda ac coÎrcenda sit? 5 Nec vero id effici
posse confido quod ne postulandum quidem est ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant. Pauci utinam! quorum tamen in
re publica late patere poterit industria. Equidem ex iis etiam fructum capio laboris mei qui iam aetate provecti in nostris
libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium vehementius in dies incitatur; quos quidem plures quam rebar
esse cognovi. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum ut Graecis de philosophia litteris non egeant; 6 quod
adsequar profecto si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam attulit casus gravis civitatis cum in
armis civilibus nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere poteram nec quid potius quod quidem me dignum esset agerem
reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt quod cum esset in unius potestate res publica neque
ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi quasi homini aut temporibus iratus neque porro ita aut adulatus aut
admiratus fortunam sum alterius ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram naturales esse quasdam
conversiones rerum publicarum ut eae tum a principibus tenerentur tum a populis aliquando a singulis. 7 Quod cum accidisset
nostrae rei publicae tum pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus ut et animus molestiis hac potissimum re
levaretur et prodessemus civibus nostris qua re cumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus contionabamur philosophiam
nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus tribuenda est opera
rei publicae vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda; tantum huic studio relinquendum quantum vacabit a publico
officio et munere. Sed haec alias pluribus; nunc ad institutam disputationem
revertamur.
Paragrafo 3
8 Nam cum de divinatione Quintus frater ea disseruisset quae
superiore libro scripta sunt satisque ambulatum videretur tum in bibliotheca quae in Lycio est adsedimus. Atque ego: “Adcurate
tu quidem” inquam “Quinte et stoice Stoicorum sententiam defendisti quodque me maxime delectat plurimis nostris exemplis usus
es et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea quae sunt a te dicta sed ita nihil ut adfirmem quaeram
omnia dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem ego ipse divinarem qui esse
divinationem nego. 9 Etenim me movet illud quod in primis Carneades quaerere solebat quarumnam rerum divinatio esset. Earumne
quae sensibus perciperentur? At eas quidem cernimus audimus gustamus olfacimus tangimus. Num quid ergo in his rebus est quod
previsione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? Aut num nescio qui ille divinus si oculis captus sit ut
Tiresias fuit possit quae alba sint quae nigra dicere aut si surdus sit varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam igitur
earum rerum quae sensu accipiuntur divinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus quae arte tractantur divinatione opus est.
Etenim ad aegros non vates aut hariolos sed medicos solemus adducere; nec vero qui fidibus aut tibiis uti volunt ab
haruspicibus accipiunt earum tractationem sed a musicis. 10 Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus quarum est
disciplina. Num censes eos qui divinare dicuntur posse rispondere sol maiorne quam terra sit an tantus quantus videatur lunaque
suo lumine an solis utatur? sol luna quem motum habeat? quem quinque stellae quae errare dicuntur? Nec haec qui divini habentur
profitentur se esse dicturos nec eorum quae in geometria describuntur quae vera quae falsa sint: sunt enim ea mathematicorum
non hariolorum.
Paragrafo 4
De illis vero rebus quae in philosophia versantur num quid
est quod quisquam divinorum aut rispondere soleat aut consuli quid bonum sit quid malum quid neutrum? Sunt enim haec propria
philosophorum. 11 Quid? de officio num quis haruspicem consulit quem ad modum sit cum parentibus cum fratribus cum amicis
vivendum quem ad modum utendum pecunia quem ad modum honorË quem ad modum imperio? Ad sapientes haec non ad divinos referri
solent. Quid? quae a dialecticis aut physicis tractantur num quid eorum divinari potest unusne mundus sit an plures quae sint
initia rerum ex quibus nascuntur omnia? Physicorum est ista prudente. Quomodo autem “mentientem” quem yeudo/menon vocant
dissolvas aut quem ad modum soriti resistas (quem si necesse sit Latino verbo liceat “acervalem” appellare; sed nihil opus est:
ut enim ipsa “philosophia” et multa verba Graecorum sic “sorites satis Latino sermone tritus est) ergo haec quoque dialectici
dicent non divini. Quid? cum quaeritur qui sit optimus rei publicae status quae leges qui mores aut utiles aut inutiles
haruspicesne ex Etruria arcessentur an principes statuent et delecti viri periti rerum civilium? 12 Quodsi nec earum rerum quae
subiectae sensibus sunt una divinatio est nec earum quae artibus continentur nec earum quae in philosophia disseruntur nec
earum quae in re publica versantur quarum rerum sit nihil prorsus intellego. Nam aut omnium debet esse aut aliqua ei materia
danda est in qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est ut ratio docuit nec locus nec materia invenitur cui divinationem
praeficere possimus.
Paragrafo 5
Vide igitur ne nulla sit divinatio. Est quidam
Graecus vulgaris in hanc sententiam versus:
“Bene qui coniciet vatem bunc perhibebo optumum.”
Num igitur aut quae
tempestas impendeat vates melius coniciet quam gubernator aut morbi naturam acutius quam medicus aut belli administrationem
prudentius quam imperator coniectura adsequetur?
13 Sed animadverti Quinte te caute et ab iis coniecturis quae haberent
artem atque prudentiam et ab iis rebus quae sensibus aut artificiis perciperentur abducere divinationem eamque ita definire:
divinationem esse earum rerum praedictionem et praesensionem quae essent fortuitae. Primum eodem revolveris: nam et medici et
gubernatoris et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut augur aut vates quis aut somnians
melius coniecerit aut e morbo evasurum aegrotum aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus quam gubernator
quam imperator? 14 Atqui ne illa quidem divinantis esse dicebas ventos aut imbres impendentes quibusdam praesentire signis (in
quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt) etsi haec ipsa fortuita sunt: plerumque enim non semper eveniunt.
Quae est igitur aut ubi versatur fortuitarum rerum praesensio quam divinationem vocas? Quae enim praesentiri aut arte aut
ratione aut usu aut coniectura possunt ea non divinis tribuenda putas sed peritis. Ita relinquitur ut ea fortuita divinari
possint quae nulla nec arte nec sapientia provideri possunt: ut si quis M. Marcellum illum qui ter consul fuit multis annis
ante dixisset naufragio esse periturum divinasset profecto: nulla enim arte alia id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo
rerum quae in fortuna positae sunt praesensio divinatio est.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone