Paragrafo 6
15 Potestne igitur earum rerum
quae nihil habent rationis quare futurae sint esse ulla praesensio? Quid est enim aliud fors quid fortuna quid casus quid
eventus nisi cum sic aliquid cecidit sic evenit ut vel aliter cadere atque evenire potue rit? Quomodo ergo id quod temere fit
caeco casu et volubilitate fortunae praesentiri et praedici potest? 16 Medicus morbum ingravescentem ratione providet insidias
imperatori tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe falluntur qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola cum
florem oleae videt bacam quoque se visurum putat non sine ratione ille quidem sed non numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur
ii qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt quid existimandum est de coniectura eorum qui extis aut avibus
aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt? Nondum dico quam haec signa nulla sint fissum iecoris corvi cantus
volatus aquilae stellae traiectio voces furentium sortes somnia; de quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis. 17 Qui
potest provideri quicquam futurum esse quod neque causam habet ullam neque notam cur futurum sit? Solis defectiones itemque
lunae praedicuntur in multos annos ab iis qui siderum motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim quae naturae necessitas
perfectura est. Vident ex constantissimo motu lunae quando illa e regione solis +facta+ incurrat in umbram terrae quae est meta
noctis ut eam obscurari necesse sit quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret quo in
signo quaeque errantium stelliarum quoque tempore futura sit qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit.
Haec qui ante dicunt quam rationem sequantur vides.
Paragrafo 7
18 Qui thesaurum
inventum aut hereditatem venturam dicunt quid sequuntur? Aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi haec eaque quae sunt
eiusdem generis habent aliquam talem necessitatem quid est tandem quod casu fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam
contrarium rationi et constantiae quam fortuna ut mihi ne in deum quidem cadere videatur ut sciat quid casu et fortuito futurum
sit. Si enim scit certe illud eveniet; sin certe eveniet nulla fortuna est; est autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla
praesensio est. 19 Aut si negas esse fortunam et omnia quae fiunt quaeque futura sunt ex omni aeternitate definita dicis esse
fataliter muta definitionem divinationis quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest nihil
accidere nihil evenire nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit esse futurum rato tempore quae potest esse fortuna? Qua
sublata qui locus est divinationi quae a te fortuitarum rerum est dicta praesensio? Quamquam dicebas omnia quae fierent
futurave essent fato contineri. Anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa
dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse est.
Paragrafo 8
20 Si omnia fato quid mihi
divinatio prodest? Quod enim is qui divinat praedicit id vero futurum est ut ne illud quidem sciam quale sit quod Deiotarum
necessarium nostrum ex itinere aquila revocavit; qui nisi revertisset in eo conclavi ei cubandum fuisset quod proxuma nocte
corruit; ruina igitur oppressus esset. At id neque si fatum fuerat effugisset nec si non fuerat in eum casum incidisset. Quid
ergo adiuvat divinatio aut quid est quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit classes populi
Romani bello Punico primo alteram naufragio alteram a Poenis depressam interire etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L.
Iunio et P. Claudio consulibus classes tamen interissent. Sin cum auspiciis obtemperatum esset interiturae classes non fuerunt
non interierunt fato; vultis autem omnia fato; nulla igitur est divinatio. 21 Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum
populi Romani ad lacum Trasumennum interire num id vitari potuit si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis quibus pugnare
prohibebatur paruisset? [Certe potuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus (mutari enim fata non possunt) aut si fato (quod
certe vobis ita dicendum est) etiamsi obtemperasset auspiciis idem eventurum fuisset. Ubi est igitur ista divinatio Stoicorum?
Quae si fato omnia fiunt nihil nos admonere potest ut cautiores simus; quoquo enim modo nos gesserimus fiet tamen illud quod
futurum est; sin autem id potest flecti nullum est fatum; ita ne divinatio quidem quoniam ea rerum futurarum est; nihil autem
est pro certo futurum quod potest aliqua procuratione accidere ne fiat.
Paragrafo 9
22
Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset Priamo si ab adulescentia
scisset quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis propiora videamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis
gravissimos exitus in Consolatione conlegimus. Quid igitur? Ut omittamus superiores Marcone Crasso putas utile fuisse tum cum
maxumis opibus fortunisque florebat scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et
dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus tribus triumphis maximarum rerum gloria laetaturum
fuisse si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu post mortem vero ea consecutura quae sine lacrimis
non possumus dicere? 23 Quid vero Caesarem putamus si divinasset fore ut in eo senatu quem maiore ex parte ipse cooptasset in
curia Pompeia ante ipsius Pompei sirnulacrum tot centurionibus suis inspectantibus a nobilissumis civibus partim etiam a se
omnibus rebus ornatis trucidatus ita iaceret ut ad eius corpus non modo amicorum sed ne servorum quidem quisquam accederet quo
cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia. 24 Nam illud quidem
dici praesertim a Stoicis nullo modo potest: “Non isset ad arma Pompeius non transisset Crassus Euphratem non suscepisset
bellum civile Caesar.” Non igitur fatalis exitus habuerunt. Vultis autem evenire omnia fato: nihil ergo illis profuisset
divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus suos cogitantibus?
Ita quoquo sese verterint Stoici iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id quod eventurum est vel hoc vel illo modo
potest evenire fortuna valet plurimum; quae autem fortuita sunt certa esse non possunt. Sin autem certum est quid quaque de re
quoque tempore futurum sit quid est quod me adiuvent haruspices cum res tristissumas portendi
dixerunt
Paragrafo 10
25 addunt ad extremum omnia levius casura rebus divinis
procuratisi Si enim nihil fit extra fatum nihil levari re divina potest. Hoc sentit Homerus cum querentem Iovem inducit quod
Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus:
“quod
fore paratum est id summum exsuperat Iovem.”
Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse inrisum videtur; sed in
rebus tam severis non est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: si enim provideri nihil potest futurum esse eorum quae casu
fiunt quia esse certa non possunt divinatio nulla est; sin autem idcirco possunt provideri quia certa sunt et fatalia rursus
divinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas.
26 Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima
orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque si possimus cornua commovere disputationis
tuae.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone