Libro 1, Paragrafo 5 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 5

Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper cum essem cum Q. fratre in Tusculano disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est) “Perlegi” ille inquit “tuum paulo ante tertium de natura deorum in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit sententiam meam non funditus tamen sustulit.” “Optime vero” inquam; “etenim ipse Cotta sic disputata ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.” Tum Quintus: “Dicitur quidem istuc” inquit “a Cotta et vero saepius credo ne communia iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere. Eius orationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio cuius disputatio tibi ipsi ut in extremo tertio scribis ad veritatem est visa propensior. Sed quod praetermissum est in illis libris (credo quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri) id est de divinatione quae est earum rerum quae fortuitae putantur praedictio atque praesensio id si placet videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim sic existimo si sint ea genera divinandi vera de quibus accepimus quaeque colimus esse deos vicissimque si di sint esse qui divinent.”

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti