Paragrafo 21
Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et BoÎthus Stoicus qui est a
te nominatus et noster etiam Posidonius; et si causae non reperiantur istarum rerum res tamen ipsae observari animadvertique
potuerunt. Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? “Pinarii Nattae nobiles; a
nobilitate igitur periculum.” Hoc tam callide Iuppiter cogitavit! ‘Romulus lactens fulmine ictus urbi igitur periculum
ostenditur ei quam ille condidit.’ Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! “At eodem tempore signum Iovis
conlocabatur quo coniuratio indicabatur.” Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari; et redemptor qui
columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam non inertia aut inopia tardior fuit sed a deis immortalibus ad
istam horam reservatus est! 48 Non equidem plane despero ista esse vera sed nescio et discere a te volo. Nam cum mihi quaedam
casu viderentur sic evenire ut praedicta essent a divinantibus dixisti multa de casu ut Venerium iaci posse casu quattuor talis
iactis sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere. Primum nescio cur non possint sed non pugno; abundas enim
similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci;
quasi non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! Illa enim ipsa efficiuntur
detractione neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est tum
intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse. 49 Potest igitur tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum
exstitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? Potest igitur quod
modo negabas veritatem casus imitari.
Paragrafo 22
Sed quoniam de extis et de
fulgoribus satis est disputatum ostenta restant ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res
mirabilis propterea quia non saepe fit; sed si fieri non potuisset facta non esset. Atque hoc contra omnia ostenta valeat:
numquam quod fieri non potuerit esse factum; sin potuerit non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re nova mirationem
facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est non miramur. Nam qui mulam peperisse miratur is quo modo equa pariat aut omnino
quae natura partum animantis faciat ignorat. Sed quod crebro videt non miratur etiamsi cur fiat nescit; quod ante non vidit id
si evenit ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit mula an cum peperit ostentum est? 50 Conceptio contra naturam
fortasse sed partus prope necessarius.
Paragrafo 23
Sed quid plura? Ortum videamus
haruspicinae; sic facillume quid habeat auctoritatis iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi cum terra araretur
et sulcus altius esset impressus exstitisse repente et eum adfatus esse qui arabat. Is autem Tages ut in libris est Etruscorum
puerili specie dicitur visus sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum
admiratione edidisset concursum esse factum totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse. Tum illum plura locutum
multis audientibus qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint. Omnem autem orationem fuisse eam qua haruspicinae
disciplina contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab
ipsis haec scripta conservant hunc fontem habent disciplinae. 51 Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? Num Epicuro?
Estne quisquam ita desipiens qui credat exaratum esse deum dicam an hominem? Si deum cur se contra naturam in terram abdiderat
ut patefactus aratro lucem adspiceret? Quid? Idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem
homo ille Tages fuit quonam modo potuit terra oppressus vivere? Unde porro illa potuit quae docebat alios ipse didicisse? Sed
ego insipientior quam illi ipsi qui ista credunt qui quidem contra eos tam diu
disputem.
Paragrafo 24
Vetus autem illud Catonis admodum scitum est qui mirari se
aiebat quod non rideret haruspex haruspicem cum vidisset. 52 Quota enim quaeque res evenit praedicta ab istis? Aut si evenit
quippiam quid adferri potest cur non casu id evenerit? Rex Prusias cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret negabat
se audere quod exta prohiberent. ” Ain tu?” inquit ” carunculae vitulinae mavis quam imperatori veteri credere?” Quid? Ipse
Caesar cum a summo haruspice moneretur ne in Africam ante brumam tramitteret nonne tramisit? Quod ni fecisset uno in loco omnes
adversariorum copiae convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia) quae aut nullos
habuerint exitus aut contrarios? 53 Hoc civili bello di immortales quam multa luserunt! Quae nobis in Graeciam Roma responsa
haruspicum missa sunt! Quae dieta Pompeio! Etenim ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet commemorare nec vero
necesse est tibi praesertim qui interfuisti; vides tamen omnia fere contra ac dicta sint evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad
ostenta veniamus.
Paragrafo 25
54 Multa me consule a me ipso scripta recitasti multa
ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctris a Callisthene commemorata
dixisti. De quibus dicam equidem singulis quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a deis
profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? Quid autem volunt di immortales primum ea significantes quae sine
interpretibus non possimus intellegere deinde ea quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt ut amicis
impendentes calamitates praedicant quas illi effugere nullo modo possint; ut medici quamquam intellegunt saepe tamen numquam
aegris dicunt illo morbo eos esse morituros: omnis enim praedictio mali tum probatur cum ad praedictionem cautio adiungitur. 55
Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedaemonios olim vel nuper nostros adiuverunt? Quae si signa deorum putanda
sunt cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intellegeremus quid esset eventurum aperte declarari oportebat; aut ne occulte quidem
si ea sciri nolebant.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone