Libro 1, Paragrafo 19 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 19

Itaque arbitrantur prudentiam esse legem cuius ea uis sit ut recte facere iubeat uetet delinquere eamque rem illi Graeco putant nomine nÒmon suum cuique tribuendo appellatam ego nostro a legendo. Nam ut illi aequitatis sic nos delectus uim in lege ponimus et proprium tamen utrumque legis est. Quod si ita recte dicitur ut mihi quidem plerumque uideri solet a lege ducendum est iuris exordium. Ea est enim naturae uis ea mens ratioque prudentis ea iuris atque iniuriae regula. Sed quoniam in populari ratione omnis nostra uersatur oratio populariter interdum loqui necesse erit et appellare eam legem quae scripta sancit quod uult aut iubendo ut uulgus appellare . Constituendi uero iuris ab illa summa lege capiamus exordium quae saeclis omnibus ante nata est quam scripta lex ulla aut quam omnino ciuitas constituta.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti