Libro 1, Par. da 11 a 15 - Studentville

Libro 1, Par. da 11 a 15

Paragrafo 11
17 Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? Cuius edidici etiam versus et

lubenter quidem quos in secundo [de] consulatu Urania Musa pronuntiat:
“Principio aetherio flammatus Iuppiter

igni
vertitur et totum conlustrat lumine mundum
menteque divina caelum terrasque petessit
quae penitus sensus hominum

vitasque retentat
aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
Et si stellarum motus cursusque vagantis
nosse velis

quae sint signorum in sede locatae
quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant
re vera certo lapsu spatioque

feruntur
omnia iam cernes divina mente notata.
18 Nam primum astrorum volucris te consule motus
concursusque gravis

stellarum ardore micantis
tu quoque cum tumulos Albano in monte nivalis
lustrasti et laeto mactasti laete

Latinas
vidisti et claro tremulos ardore cometas
multaque misceri nocturna strage putasti
quod ferme dirum in tempus

cecidere Latinae
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
Quid vero

Phoebi fax tristis nuntia belli
quae magnum ad columen flammato ardore volabat
praecipitis caeli partis obitusque

petessens?
aut cum terribili perculsus fulmine civis
luce serenanti vitalia lumina liquit
aut cum se gravido

tremefecit corpore tellus?
Iam vero variae nocturno tempore visae
terribiles formae bellum motusque monebant
multaque

per terras vates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus
19 atque ea quae lapsu tandem cecidere

vetusto
haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
ipse deum genitor caelo terrisque

canebat.

Paragrafo 12
Nunc ea Torquato quae quondam et consule Cotta
Lydius

ediderat Tyrrhenae gentis haruspex
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
Nam pater altitonans stellanti nixus

Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
Tum species ex aere vetus

venerataque Nattae
concidit elapsaeque vetusto numine leges
et divom simulacra peremit fulminis ardor.
20 Hic

silvestris erat Romani nominis altrix
Martia quae parvos Mavortis semine natos
uberibus gravidis vitali rore

rigabat;
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
Tum quis non artis

scripta ac monumenta volutans
voces tristificas chartis promebat Etruscis?
Omnes civilem generosa stirpe

profectam
volvier ingentem cladem pestemque monebant;
tum legum exitium constanti voce ferebant
templa deumque adeo

fiammis urbemque iubebant
eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
atque haec fixa gravi fato ac fundata

teneri
ni prius excelsum ad columen formata decore
sancta Iovis species claros spectaret in ortus:
tum fore ut

occultos populus sanctusque senatus
cernere conatus posset si solis ad ortum
conversa inde patrum sedes populique

videret.
21 Haec tardata diu species multumque morata
consule te tandem celsa est in sede locata
atque una fixi ac

signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna
et clades patriae flamma ferroque parata
vocibus

Allobrogum patribus populoque patebat.

Paragrafo 13
Rite igitur veteres quorum

monumenta tenetis
qui populos urbisque modo ac virtute regebant
rite etiam vestri quorum pietasque fidesque
praestitit

et longe vicit sapientia cunctos
praecipue colucre vigeiiti numine divos.
Haec adeo penitus cura videre sagaci
otia

qui studiis laeti tenuere decoris
22 inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
fuderunt claras fecundi pectoris

artis.
E quibus ereptum primo iam a flore iuventae
te patria in media virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas

requiete relaxans
quod patriae vacat his studiis nobisque sacrasti.”
Tu igitur animum poteris inducere contra ea quae a

me disputantur de divinatione dicere qui et gesseris ea quae gessisti et ea quae pronuntiavi accuratissume scripseris? 23 Quid

quaeris Carneades cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor evenire autem ipsum dico videre. “Casu”

inquis. Itane vero? Quicquam potest casu esse factum quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor tali iacti casu

Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios si quadringentos talos ieceris casu futuros putas? Adspersa temere pigmenta in

tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse adspersione fortuita putas? Sus

rostro si humi A litteram impresserit num propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea posse describi? Fingebat Carneades

in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput exstitisse Panisci; credo aliquam non dissimilem figuram sed certe non talem ut eam

factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet ut numquam perfecte veritatem casus imitetur.

Paragrafo 14
24 “At non numquam ea quae praedicta sunt minus eveniunt.” Quae

tandem id ars non habet? Earum dico artium quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est?

Quam tamen multa fallunt. Quid? Gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti

sunt ab Ilio ut “profectione laeti piscium lasciviam intuerentur” ut ait Pacuvius “nec tuendi satietas capere posset”?

“Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror.”
Num

igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? Aut num imperatorum scientia nihil est quia

summus imperator nuper fugit amisso exercitu? Aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudente quia multa

Cn. Pompeium quaedam M. Catonem non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis

divinatio; coniectura enim nititur ultra quam progredi non potest. 25 Ea fallit fortasse non numquam sed tamen ad veritatem

saepissime dirigit; est enim ab omni aeternitate repetita in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem

signis antegressis ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando.

Paragrafo

15
Auspicia vero vestra quam constant! Quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua venia dixerim) a

Cilicibus Pamphyliis Pisidis Lyciis tenentur. 26 Nam quid ego hospitem nostrum clarissumum atque optumum virum Deiotarum regem

commemorem? Qui nihil umquam nisi auspicato gerit. Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae

admonitus volatu conclave illud ubi erat mansurus si ire perrexisset proxima nocte corruit. 27 Itaque ut ex ipso audiebam

persaepe revertit ex itinere cum iam progressus esset multorum dierum viam. Quoius quidem hoc praeclarissimum est quod

posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est negat se tamen eorum auspiciorum quac sibi ad Pompeium

proficiscenti secunda evenerint paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis

armis esse defensam sibique eas aves quibus auctoribus officium et fidem secutus esset bene consuluisse; antiquiorem enim sibi

fuisse possessionibus suis gloriari. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam nostri quidem magistratus auspiciis utuntur

coactis; necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore cum pascitur; 28 quod autem scriptum habetis [aut] tripudium

fieri si ex ea quid in solidum ceciderit hoc quoque quod dixi coactum tripudium solistimum dicitis. Itaque multa auguria multa

auspicia quod Cato ille sapiens queritur neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti