Paragrafo 36
76 Sed de hoc loco plura in aliis nunc hactenus.
Externa enim auguria quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa videamus. Omnibus fere avibus utuntur nos admodum paucis;
alia illis sinistra sunt alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam ego ex illo sui. Di
immortales quantum differebat! ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille iis semper utebatur nos nisi dum a populo auspicia
accepta habemus quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt
cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur qui auspicia non habent?
77 Itaque nec amnis transeunt
auspicato nec tripudio auspicantur. Ubi ergo avium divinatio? Quae quoniam ab iis qui auspicia nulla habent bella
administrantur ab urbanis retenta videtur a bellicis esse sublata. Nam ex acuminibus quidem quod totum auspicium militare est
iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit idem imperatori idem augur optumus. Et quidem ille dicebat si quando rem
agere vellet ne impediretur auspiciis lectica operta facere iter se solere. Huic simile est quod nos augures praecipimus ne
iuges auspicium obveniat ut iumenta iubeant diiungere. 78 Quid est aliud nolle moneri a Iove nisi efficere ut aut ne fieri
possit auspicium aut si fiat videri?
Paragrafo 37
Nam illud admodum ridiculum quod
negas Deiotarum auspiciorum quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint paenitere quod fidem secutus amicitiamque populi
Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo id quidem
sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere quod populi Romani libertatem difendere pararet;
ipse hoc sentiebat sicuti sensit. 79 Aves eventus significant aut adversos aut secundos; virtutis auspiciis video esse usum
Deiotarum quae vetat spectare fortunam dum praestetur fides. Aves vero prosperos eventus ostenderunt certe fefellerunt. Fugit e
proelio cum Pompeio: grave tempus! Discessit ab eo: luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit: quid hoc
tristius? Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset
Armeniam a senatu datam cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset spoliatum reliquit et hospitem et regem. Sed
labor longius; ad propositum revertar. Si eventa quaerimus quae exquiruntur avibus nullo modo prospera Deiotaro; sin officia a
virtute ipsius non ab auspiciis petita sunt.
Paragrafo 38
80 Omitte igitur lituum
Romuli quem in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navi. Nihil debet esse in philosophia commenticiis
fabellis loci; illud erat philosophi potius totius augurii primum naturam ipsam videre deinde inventionem deinde constantiam.
Quae est igitur natura quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere tum
iubeant aut cantu aut volatu? Cur autem aliis a laeva aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere possint? Quo
modo autem haec aut quando aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos
quem? Attumne Navium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus ambo augures ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut
Phrygum ista inventa dicemus? Placet igitur humanitatis expertes habere divinitatis auctores?
Paragrafo 39
81 “At omnes reges populi nationes utuntur auspiciis.” Quasi vero
quicquam sit tam valde quam nihil sapere vulgare aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo! Quotus quisque est qui
voluptatem neget esse bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequente Stoici de sententia deterrentur?
Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem multitudo? Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni divinatione
imbecilli animi superstitiosa ista concipiant verum dispicere non possint? 82 Quae autem est inter augures conveniens et
coniuncta constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius:
“tum tonuit laevum bene tempestate serena.”
At
Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
“prospera Iuppiter his dextris
fulgoribus edit.”
Ita nobis sinistra videntur Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam haud ignoro quae bona sint
sinistra nos dicere etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum quia plerumque id melius
videbatur. Haec quanta dissensio est! 83 Quid quod aliis avibus utuntur aliis signis aliter observant alia respondent? Non
necesse est fateri partim horum errore susceptum esse partim superstitione multa fallendo?
Paragrafo 40
Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere:
Aemilia Paulo Persam perisse quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas tradere. Iam illa:. “Favete
linguis” et “praerogativam omen comitiorum”. Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum Quando enim ista observans
quieto et libero animo esse poteris ut ad rem gerendam non superstitionem habeas sed rationem ducem? Itane si quis aliquid ex
sua re atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id quod ages aut cogitabis ea res tibi aut timorem
adferet aut alacritatem? 84 Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret quidam in portu caricas Cauno advectas vendens
“Cauneýs” clamitabat. Dicamus si placet monitum ab eo Crassum caveret ne iret; non fuisse periturum si omini paruisset. Quae si
suscipiamus pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone