Libro 1, Paragrafo 49 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 49

Atque etiam si emolumentis non sponte uirtus expetitur una erit uirtus quae malitia rectissime dicetur. Vt enim quisque maxume ad suum commodum refert quaecumque agit ita minime est uir bonus qui uirtutem praemio metiuntur nullam uirtutem nisi malitiam putnt. Vbi enim beneficus si nemo alterius causa benigne facit? Vbi gratus si non m ipsi cernunt grati quo referunt gratiam? Vbi illa sancta amicitia si non ipse amicus per se amatur toto pectore ut dicitur? Qui etiam deserendus et abiciendus est desperatis emolumentis et fructibus; quo quid potest dici immanius? Quodsi amicitia per se colenda est societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se expetenda. Quod ni ita est omnino iustitia nulla est. Id enim iniustissimum ipsum est iustitiae mercedem quaerere.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti