Libro 1, Par. da 6 a 10 - Studentville

Libro 1, Par. da 6 a 10

Paragrafo 6
10

“Arcem tu quidem Stoicorum” inquam “Quinte defendis siquidem ista sic reciprocantur ut et si divinatio sit di sint et si di

sint sit divinatio. Quorum neutrum tam facile quam tu arbitraria conceditur. Nam et natura significari futura sine deo possunt

et ut sint di potest fieri ut nulla ab iis divinatio generi humano tributa sit.” Atque ille: “Mihi vero” inquit “satis est

argomenti et esse deos et eos consulere rebus humanis quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid

ipse sentiam si placet exponam ita tamen si vacas animo neque habes aliquid quod huic sermoni praevertendum putes.” 11 “Ego

vero” inquam “philosophiae Quinte semper vaco; hoc autem tempore cum sit nihil aliud quod lubenter agere possim multo magis

aveo audire de divinatione quid sentias.” “Nihil” inquit “equidem novi nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum

antiquissimam sententiam tum omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. Duo sunt enim divinandi genera quorum

alterum artis est alterum naturae. 12 Quae est autem gens aut quae civitas quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora

interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut vatìcinationum (haec enim

duo naturale putantur) praedictione moveatur? Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim

vis et natura quaedam quae tum observatis longo tempore significationibus tum aliquo instinctu inflatuque divino futura

praenuntiat.

Paragrafo 7
Quare omittat urguere Carneades quod faciebat etiam Panaetius

requirens Iuppiterne cornicem a laeva corvum ab dextera canere iussisset. Observata sunt haec tempore immenso et [in

significatione eventus] animadversa et notata. Nihil est autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque

monumentis efficere atque adsequi possit. 13 Mirari licet quae sint animadversa a medicis herbarum genera quae radicum ad

morsus bestiarum ad oculorum morbos ad vulnera quorum vini atque naturam ratio numquam explicavit utilitate et ars est et

inventor probatus. Age ea quae quamquam ex alio genere sunt tamen divinationi sunt similiora videamus:
“Atque etiam ventos

praemonstrat saepe futuros inflatum mare cum subito penitusque tumescit
saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas

certant Neptuno reddere voces aut densus
stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe

repulsus.”

Paragrafo 8
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta

sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? Etsi video Boëthum Stoicum esse conatum qui hactenus aliquid egit ut

earum rationem rerum explicaret quae in mari caelove fierent. 14 Illa vero cur eveniant quis probabiliter dixerit?
“Cana

fulix itidem fugiens e gurgite ponti
nuntiat horribilis clamans instare procellas
haud modicos tremulo fundens e guttere

cantus.
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
et matutinis acredula vocibus instat
vocibus instat et adsiduas

iacit ore querellas
cum primum gelidos rores aurora remittit;
fuscaque non numquam cursans per litora cornix
demersit

caput et fluctum cervice recepit.”

Paragrafo 9
15 Videmus haec signa numquam fere

ementientia nec tamen cur ita fiat videmus.
“Vos quoque signa videtis aquai dulcis alumnae
cum clamore paratis inanis

fundere voces
absurdoque sono fontis et stagna cietis.”
Quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit? Sed inest in

ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa cognitioni autem hominum obscurior.

“Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
naribus umiferum duxere ex aëre sucum.”
Non quaero cur quoniam quid

eveniat intellego.
“lam vero semper viridis semperque gravata
lentiscus triplici solita grandescere fetu
ter fruges

fundens tria tempora monstrat arandi.”
16 Ne hoc quidem quaero cur haec arbor una ter fioreat aut cur arandi maturitatem ad

signum floris accommodet; hoc sum contentus quod etiamsi cur quidque fiat ignorem quid fiat intellego. Pro omni igitur

divinatione idem quod pro rebus iis quas commemoravi respondebo.

Paragrafo

10
Quid scammoneae radix ad purgandum quid aristolochia ad morsus serpentium possit quae nomen ex inventore repperit

rem ipsam inventor ex somnio – posse video quod satis est; cur possit nescio. Sic ventorum et imbrium signa quae dixi rationem

quam habeant non satis perspicio; vim et eventum agnosco scio adprobo. Similiter quid fissum in extis quid fibra valeat

accipio; quae causa sit nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare

num possumus? Nonne cum multa alia mirabilia tum illud in primis: cum Summanus in fastigio Iovis optumi maxumi qui tum erat

fictilis e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt idque

inventum est eo loco qui est ab haruspicibus demonstratus.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti