Paragrafo 31
66 Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt tum ad
coniecturam aliqua interpretatione revocantur ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta aut apes quas dixisti in labris
Platonis consedisse pueri non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa esse vel ea quae praedicta sunt
fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit angui sed ut in cunis
fuerit anguis non tam est mirum in Solonio praesertim ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices responderint
nihil illo clarius nihil nobilius fore miror deos immortales histrioni futuro claritatem ostendisse nullam ostendisse Africano.
67 Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt. Quod ipse et equus eius repente conciderit non sane mirabile hoc quidem.
Quod evelli primi hastati signum non potuerit timide fortasse signifer evellebat quod fidenter infixerat. Nam Dionysi equus
quid attulit admirationis quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare coepit quod
acciderat casu vim habuit ostenti. “At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt eiusdemque dei Thebis valvae clausae
subito se aperuerunt eaque scuta quae fuerant sublime fixa sunt humi inventa.” Eorum cum fieri nihil potuerit sine aliquo motu
quid est cur divinitus ea potius quam casu facta esse dicamus?
Paragrafo 32
68 “At in
Lysandri statuae capite Delphis exstitit corona ex asperis herbis et quidem subito.” Itane? Censes ante coronam herbae
exstitisse quam conceptum esse semen? Herbam autem asperam credo avium congestu non humano satu; iam quicquid in capite est id
coronae simile videri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse neque eas
usquam repertas esse dixisti furum id magis factum quam deorum videtur. Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis
mandatam esse demiror. 69 Quid minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam urnam evertisse sortes dissupavisse? Et negant
historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium si lacus Albanus redundasset isque
in mare fluxisset Romam perituram; si repressus esset Veios *** ita aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani non ad
arcem urbemque retinendam. “At paulo post audita vox est monentis ut providerent ne a Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti
aram in nova via consecratam”. Quid ergo? Aius iste Loquens quom eum nemo norat et aiebat et loquebatur et ex eo nomen invenit;
posteaquam et sedem et aram et nomen invenit obmutuit! Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de sue plena quid
umquam moniti sumus?
Paragrafo 33
70 Satis multa de ostentis; auspicia restant et
sortes eae quae ducuntur non illae quae vaticinatione funduntur quae oracla verius dicimus; de quibus tum dicemus cum ad
naturalem divinationem venerimus. Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia videamus. “Difficilis auguri locus ad contra
dicendum.” Marso fortasse sed Romano facillumus. Non enim sumus ii nos augures qui avium reliquorumve signorum observatione
futura dicamus. Et tamen credo Romulum qui urbem auspicato condidit habuisse opinionem esse in providendis rebus augurando
scientiam (errabat enim multis in rebus antiquitas) quam vel usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam videmus; retinetur
autem et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates rei publicae mos religio disciplina ius augurium collegio auctoritas. 71
Nec vero non omni supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules qui contra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit
nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio damnatus est alter mortem sibi ipse conscivit.
“Flaminius non paruit auspiciis itaque periit cum exercitu.” At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi pugna
cum exercitu?
Etenim ut sint auspicia quae nulla sunt haec certe quibus utimur sive tripudio sive de caelo simulacra sunt
auspiciorum auspicia nullo modo.
Paragrafo 34
“Q. Fabi te mihi in auspicio esse volo.”
Respondet: “Audivi.” Hic apud maiores adhibebatur peritus nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum qui silentium quid
sit intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis quod omni vitio caret. 72 Hoc intellegere perfecti auguris est; illi
autem qui in auspicium adhibetur cum ita imperavit is qui auspicatur: “Dicito silentium esse videbitur” nec suspicit nec
circumspicit; statim respondet silentium esse videri. Tum ille: “Dicito si pascentur.” “Pascuntur”. Quae aves? Aut ubi? Attulit
inquit in cavea pullos is qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! Quae pascantur necne
quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia cum pascuntur necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire (terripavium primo
post terripudium dictum est; hoc quidem iam tripudium dicitur) – cum igitur offa cecidit ex ore pulli tum auspicanti tripudium
solistimum nuntiatur.
Paragrafo 35
73 Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest
quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos argomento est quod decretum collegii vetus habemus
omnem avem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium si modo esset ei liberum se ostendisse; tum avis illa videri
posset interpres et satelles Iovis; nunc vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis invadit et si aliquid ex eius
ore cecidit hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? 74 Iam de caelo servare non ipsos censes solitos qui
auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat fulmen sinistrum auspicium optumum quod habemus ad omnis res praeterquam
ad comitia; quod quidem institutum rei publicae causa est ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure legum vel in
creandis magistratibus principes civitatis essent interpretes.
“At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules cum
augures iudicassent eos vitio creatos esse magistratu se abdicaverunt.” Quis negat augurum disciplinam esse? Divinationem nego.
“At haruspices divini; quos cum Ti. Gracchus propter mortem repentinam eius qui in praerogativa reverenda subito concidisset in
senatum introduxisset non iustum rogatorem fuisse dixerunt.” 75 Primum vide ne in eum dixerint qui rogator centuriae fuisset;
is enim erat mortuus: id autem sine divinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse casu qui nullo modo est ex hoc
genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem
adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio qui ambo mei collegae fuerunt existimoque ius augurum etsi divinationis opinione
principio constitutum sit tamen postea rei publicae causa conservatum ac retentum.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone