Paragrafo 31
Neque enim illud
verbum temere consuetudo adprobavisset si ea res nulla esset omnino:
“praesagibat animus frustra me ire cum exirem
domo.”
Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus quia multa scire volunt et sagaces dicti canes. Is igitur qui ante
sagit quam oblata res est dicitur praesagire id est futura ante sentire.
66Inest igitur in animis praesagatio extrinsecus
iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius furor appellatur cum a corpore animus abstractus divino instinctu
concitatur:
H “Sed quid oculis rabere visa es derepente ardentibus?
ubi illa paululo ante sapiens virginalis
modestia?”
C. “Mater optumatum multo mulier melior mulierum
missa sum superstitiosis hariolationibus
meque Apollo
fatis fandis dementem invitam ciet.
Virgines vereor aequalis; patris mei meum factum pudet
optumi viri; mea mater tui me
miseret; mei piget.
Optumam progeniem Priamo peperisti extra me: hoc dolet: men obesse illos prodesse me obstare illos
obsequi!”
0 poema tenerum et moratum atque molle! 67 Sed hoc minus ad rem; illud quod volumus expressum est ut vaticinari
furor vera soleat:
“Adest adest fax obvoluta sanguine atque incendio.
multos annos latuit; cives ferte opem et
restinguite!”
Deus inclusus corpore humano iam non Cassandra loquitur.
“lamque mari magno classis cita
texitur;
exitium examen rapit;
adveniet fera velivolantibus
navibus complebit manus
litora.”
Paragrafo 32
68 Tragoedias loqui videor et fabulas. At ex te ipso non
commenticiam rem sed factam eiusdem generis audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrachium cum praetorio imperio classi Rhodiae
praeesset cum primo bominem prudentem atque doctum eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum
madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine rapinas Dyrrachii et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque
miserabilem respectum incendiorum fore; sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari. Tum neque te ipsum non
esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem qui tum ibi erant doctos homines vehementer esse perterritos. Paucis sane post
diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiavisset reliqua vaticinationis brevi esse confecta.
69 Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat et naves subito perterriti metu
conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias quas incenderant milites quia sequi noluerant videbatis;
postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.
70 Exposui quam brevissime potui somnii et furoris oracla
quae carere arte dixeram. Quorum amborum generum una ratio est qua Cratippus noster uti solet animos hominum quadam ex parte
extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum humanus unde ducatur) humani autem animi eam
partem quae sensum quae motum quae adpetitum habeat non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis
atque intellegentiae sit particeps eam tum maxume vigere cum plurimum absit a corpore. 71 Itaque expositis exemplis verarum
vaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc modo: “Si sine oculis non potest exstare officium et munus
oculorum possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret is habet sensum
oculorum vera cernentium. Item igitur si sine divinatione non potest et officium et munus divinationis exstare potest autem
quis cum divinationem habeat errare aliquando nec vera cernere satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita
divinatum ut nihil fortuito cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum
est.”
Paragrafo 33
72 Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis animadversa ac
notata sunt ea genera divinandi ut supra dixi non naturale sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices augures coniectoresque
numerantur. Haec inprobantur a Peripateticis a Stoicis defenduntur. Quorum alia sunt posata in monumentis et disciplina quod
Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et rituales libri vestri etiam augurales; alia autem subito ex tempore
coniectura explicantur ut apud Homerum Calchas qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est et ut in Sullae
scriptum historia videmus quod te inspectante factum est ut cum ille in agro Nolano immolaret ante praetorium ab infima ara
subito anguis emergeret cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum ut in expeditionem exercitum educeret; id cum Sulla
fecisset tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium castra cepit. 73 Facta coniectura etiam in Dionysio est paulo ante quam
regnare coepit; qui cum per agrum Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flumen submersus equus voraginibus non
exstitit; quem cum maxima contentione non potuisset extrahere discessit ut ait Philistus aegre ferens. Cum autem aliquantum
progressus esset subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus adspexit cuius in iuba examen apium consederat.
Quod ostentum babuit hanc vim ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit.
Paragrafo
34
74 Quid? Lacedaemoniis paulo ante Leuctricam calamitatem quae significatio facta est cum in Herculis fano arma
sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore Thebis ut ait Callisthenes in templo Herculis valvae
clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt armaque quae fixa in parietibus fuerant ea sunt humi inventa. Cumque eodem tempore
apud Lebadiam Trophonio res divina fieret gallos gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse ut nihil intermitterent;
tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam propterea quod avis illa victa siliere soleret canere si vicisset. 75
Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. Namque et in Lysandri qui
Lacedaemoniorum clarissumus fuerat statua quae Delphis stabat in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus
stellaeque aureae quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri qua Athenienses conciderunt
qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur – eorum insignia deorum stellae aureae quas
dixi Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt. 76 Maximum vero illud portentum isdem
Spartiatis fuit quod cum oraclum ab love Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique [vas] illud in quo inerant
sortes collocavissent simia quam rex Molossorum in deliciis habebat et sortes ipsas et cetera quae erant ad sortem parata
disturbavit et aliud alio dissupavit Tum ea quae praeposita erat oraclo sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse
non de victoria cogitandum.
Paragrafo 35
77 Quid? Bello Punico secundo nonne C.
Flaminius consul iterum neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum Arretium versus
castra movisset et contra Hannibalem legiones duceret et ipse et equus eius ante signum lovis Statoris sine causa repente
concidit nec eam rem habuit religioni obiecto signo ut peritis videbatur ne committeret proelium. Idem cum tripudio
auspicaretur pullarius diem proelii committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit si ne postea quidem pulli pascerentur
quid faciendum censeret. Cum ille quiescendum respondisset Flaminius: “Praeclara vero auspicia si esurientibus pullis res geri
poterit saturis nihil geretur!” Itaque signa convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer primi hastati signum non
posset movere loco nec quicquam proficeretur plures cum accederent Flaminius re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis
horis concisus exercitus atque ipse interfectus est. 78 Magnum illud etiam quod addidit Coelius eo tempore ipso cum hoc
calamitosum proelium fìeret tantos terrae motus in Liguribus Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse ut
multa oppida conruerint multis locis labes factae sint terraeque desiderint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in
amnes mare influxerit.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone